regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi
Domini in ore Hieremiae,
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et
praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam
dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem
orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.
et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem
quae est in Iudaea.
si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et
ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum
Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.
quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in
loco ipsius in auro et argento,
in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae
secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in
Hierusalem.
et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus
Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus
ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et
qui erant in circuitu eorum,
adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et
votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.
et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit
Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.
et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui
erat super thesauros ipsius.
per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.
horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea
sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta,
item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.
omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia
quadringenta sexaginta novem.
et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex
captivitate Babyloniae in Hierosolymam.
in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt
ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem,
Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et
Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in
Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,
domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius
scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et
Foenicen
et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui
ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem
refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et
templum suscitant.
quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa
non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.
et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati
sumus non despicere hoc ipsum,
sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi,
quaeratur in libris patrum tuorum.
et invenies in admonitionibus scripta de his et scies,
quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates
concutiens,
et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno,
ob quam causam civitas ista deserta est.
nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si
civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint
descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.
tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et
Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et
inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae
subiecta sunt:
legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et
inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus
resistens,
et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges
fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes
a Coelensyria et Foenice.
nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare
civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant,
sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut
regibus molestia inportetur.
tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant,
Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant
iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et
turba et agmine,
coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab
aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni
Darii Persarum regis.